- SUBULA
- SUBULAquasi SUIBULA, a SUENDO, Sutotis instrumentum, de quo Martialis l. 3. Epigr. 16. v. 1. in Cerdonem, qui, nescio quô casu amplas divitias adeptus, eo insaniae devenerat, ut Gladiatoriae munera Populo daret, sic invehitur:Das Gladiatores, Sutorum Regule, Cerdo,Quodque tibi tribuit Subula, Sica rapit, etc.Eâ servorum perforari aures vetustissimus mos fuit, in Sacris quoque memoratus. Sulpit. Severus l. 1. c. 31. Hebraeus puer pecuniâ emptus sex annis serviet; post haec liber erit, sponte autem permanenti in servitute auris forabitur. Quod inter Edicta Dei ad Mosen fuit, et apparet ex Exodi c. 21. v. 6. ubi, si Servo Dominus uxorem dederat, finitô sexenniô manumittebatur quidem, sed uxor eius, et ex ea nati liberi Heri erant: quorum amore si captus a domino discedere nollet, afferebat eum dominus Diis, i. e. Iudicibus: eique ad postem applicato, Subulâ aurem perforabat, ut ei perpetuo serviret. Eandem Legem repetitam habemus Deuteron. c. 15. v. 17. Unde apud Psalmographum, Psalm. 20. v. 7. CHRISTUS, ad se ritum hunc applicare dignatus, Aures, inquit, perforâsti mihi. Illum autem, ad libertatis studium ingenerandum, Deum praecepisle, Caietani coniectura est, ut, si non servitutem, saltem ignominiam horretent. Theodoretus hôc sortis argumentô perpetuam sub domino oboedientiam significari putavit. Hinc lux Petronio, apud quem pertusae aures Arabibus tribuuntur, scilicet quia servi apud Romanos erant. Imo et Poeni cum annulatis auribus, eandem ob causam, inducuntur, apud Plautum Poenulo Actu 5. Scen. 2. v. 21. Barbari quoque male audiebant, apud Romanos, quippe qui eos ob servitutis stigma aversabantur. Lucillius,Nequam est, aurum aures cuius vehementius ambit.Hanc itaque Servitutis notam, libertate postea donati, licet omnem adhiberent operam, non tamen ita occultare poterant, quin ex fisluris fenestrisque aurium illa appareret, uti loqui amat Iuvenalis, Sat. 1. v. 104.—— —— QuamvisNatus ad Euphratem, molles quod in aure fenestraeArguerint, licet ipse negem.In quae verba vetus Scholiastes, Arguit homines, qui cum propter libidinem libertatem meruissent, et in Libertinorum corpus et tribus relati essent, pertusis auribus signa Libertinorum celare non poterant. Vide Caspar. Bartholin. de Inauribus Veter. c. 7. Ad eius imitationem, veru vel ferrum longius ac praeactum, ad supplicia adhibitum, subula quoque et subla, dictum est recentioris aevi Scriptoribus. Unde Nicephorus Constantinopolitanus scribit, Iustinianum Rhinotmetum aliquot ex primoribus Chersonensium ξυλίνοις ὀβελοῖς immislos ad ignem torruisse. Quô locô Theophanes habet, εἰς σούβλας ξυλίνας, in subulas ligneas: quod Moschopulus σουβλίζεςθαι vocat. Etiam voce hâc Graecobarbara Graecorum Synaxaria utuntur, cum subulis Martyrum catnes dilaniatas scribunt passim. Vide quoque infra Taurica. Inter arma vero quoque Subulas, quibus scil. loricarum defectus scrutarentur, recenset Guil. Brito Philipp. l. 11.Hic sudibus, talis hic dimicat, ille bipenni,Hic vierubus, cultris alter subularibus arctasScrutatur thorace vias, galeaeque fenestras,Qua ferrô queat immissô terebrare cerebrum.Cuiusmodi forte fuerunt σουβλία illa, de quibus Leo in Tacticis c. 5. §. 4. etc. Vide quoque infra in voce Subulo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.